Tuesday, December 13, 2011
DA NOVA LEXIS PLUS..QUINTO CECILIO METELLO?
Quintus Caecilius Metellus, domita Maceonia Macedonicus dictus, praetor Pseudophilippum, quiidem Andricus dictus est, vicit.Acheos bis proelio fudit, triumphandos Mummio tradidit. Invisus plebi ob nimiam severitatem et ideo post duas repulsas consul aegre factus, Arbacos in Hispania domuit. Apud Contrebiam oppidum cohortes loco pulsas revertere et lo recipere iussit. *** omnia proprio et subito consilio ageret, amico cuidam, quid acturus esset, roganti: "Tunicam" -dixit - "meam exurerem, si quid consilii mei eam scire existimarem". Hic quattuor filiorum patersupremo tempore humeris corum ad sepulcrum vectus est; ex quibus tres consulares, unum etiam triumphantem vidit.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment